- MYIODES
- MYIODESapud Plinium l. 29. c. 6. Nullum animal minus docile existimatur, minorisveintellectus: eô mirabilius est Olympicô sacrô certamine, nubes earum immolatô tauro Deo, quam Myioden vocant, extra territoriun id abire: quibusdam idem videtur cum Iove ἀπομυίῳ, quem cultum apud Eleos tradit Pausan. cit. loc. ut in sacris hisce muscasabigeret. Sed nihil, inquit Salmas. tam contrariae significationis, quam μυιώδης et ἀπόμυιος. μυιώδης enim proprie locus est, quem muscarum infestat multit udo; ἀπόμυιος vero muscarum abigeus, quasi ἀπελαύνωντὰς μυίας, Itaque legendum in Plinio putat, quem Apomyon Dia vocant, h. e. Α᾿πόμυιον Δία, aut etiam Μυιῶν Δία, i. e. Iovem muscarum, aut muscarium. Quippe et muscis ipsis Olympiae ante omnia sacrificari solitum, ut inde abirent et in posterum molestae non essent, scribit Antiphanes Comicus apud Athenaeum hisversibus, quos idem in numeros suos ita restituit, ad Solin. d. l.———— Ο῟υτοι δὲ τῶ εν τῇ πόλειΤὰ δεῖπν᾿ ἀφορῶσι, καὶ πέτονται δεξιῶςΕ᾿πὶ ταῦτ᾿ ἄκλητοι, οἷσιν ἐκ ποινῶν ἔδειΠορεῖν τροφὴν τὸν δῆμον, ἀεὶ θ᾿ ὡσπερειΟ᾿λυμπίασι φασὶ ταῖς μιυίαις ποιεῖν,Βοῦν τοῖς ἀκλήτοις προτοκόπτειν πανταχοῦ.Idem in templo Actii Apollinis factum, ex Heraclide tradit Clemens Alexandr. Η῾ρακλείδης φησὶν, ἔνθα τὸ Α῎κτιόν ἐςτιν ἀκρωτήριον, καὶ τοῦ Α᾿πόλλωνος τοῦ Α᾿κτίου τὸ ἱερὸν, ταῖς μυίαις προθύεςθαι βοῦν. vide quoque Aelina. l. 11. c. 8.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.